EPISTATES

EPISTATES
EPISTATES
dicebatur apud Athenienses, Proedrus qui suum imperaret diem Gr. Ε᾿πιςτάτης, Cum enim quinquaginta unius Tribus Prytanes simul non imperarent, sed Prytaneiâ in quinque hebdomades, ut ex Ulpiano liquet, distributâ, in toridem decurias quinquaginta illi dividerentur, prima decuria suam imperabat hebdomadem, secunda secundam, atque ita deinceps ordine sorte ducto: dicebanturque illi decem, qui in sua hebdomade praeerant, Πρόεδροι. Hi inter se sortiebantur regna septem illorum suae hebdomadis dierum, quibus praeerant: atque ita fiebat, ut e decem Proedris tres superessent, qui suum non imperarent diem, reliquorum vero quisque die suo Epistates vocaretur; quod ne binis vicibus contingeret, vetuit lex: Δὶς οὐκ ἐξεῖναι γενέςθ αι τὸυ αὐτὸν Επιςτάτην, Nemini bis esse Epistatae liceto, apud Pollucem l. 8. c. 9. habebat enim is penes se, quum regnaret, Aerarii claves, ut et Tabularii: item Sigillum publicum, unde metus erat, ne si pluries fieret Epistata, tyrannidem invaderet. Suid. φυλάςςει δὲ ὁ Ε᾿πιςτάτης τȏυ ἱεροῦ τὰς κλεῖς, εν ᾧ τὰ δημόσια χρόματα, ἔτι μην` καὶ δημοσίαν σφραγῖδα. Ab his Proedris atque Epistatis alii quoque fuêrunt, eodem nomine dicti. Quotiescumque enim Senatus habebatur, aut Concio, ὁ εν τῇ ἐφημερίᾳ, eo die imperans etiam Epistates dictus legebat novem Proedros e singulis unum Tribubus, exceptâ illa, penes quam Prytaneias erat imperium, teste Aristot. de Rep. Athen. Quorum novem Proedrorum unus similiter Epistata dicebatur, sorte ex illis novem ductus ab Epistata, penes quem erat illius diei regnum. Hi Proedri Senatui et Contioni praesidebant, curabantque negotia: Relationem porro faciebant eorum, quorum causâ convenerant, sistebant in iudicio coram populo etc. quas tamen partes fuisse praecipue Proedrorum Epistatae, patet ex Suida. Vide Sam. Petitum Commentar. in Leges Atticas l. 3. tit. 1. Aliter vox sumitur apud Plin. l. 34. c. 8. ubi Sllamon Epistatem athletas exercentem ex aere fecisse dicitur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Epistătes — (gr.), 1) Vorsteher; 2) in Athen der Präsident der Proëdroi, s. Athen (Ant.) I. B) b) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • epistates — epis·ta·tes …   English syllables

  • epistates — …   Useful english dictionary

  • Epistate — Épistate L épistate (en grec ancien ἐπιστάτης / epistátês, « celui qui est placé au dessus », de ἐφίστημι / epístêmi, « placer ») est, à l origine, un magistrat de la Grèce antique, dont les attributions et le mode de… …   Wikipédia en Français

  • Épistate — L épistate (en grec ancien ἐπιστάτης / epistátês, « celui qui est placé au dessus », de ἐφίστημι / epístêmi, « placer ») est, à l origine, un magistrat de la Grèce antique, dont les attributions et le mode de désignation… …   Wikipédia en Français

  • Mines du Laurion — Carte du Laurion antique Les mines du Laurion sont d anciennes mines d argent, situées dans la pointe méridionale de l Attique, entre Thorikos et le cap Sounion, à une cinquantaine de kilomètres au sud d Athènes, en Grèce. De nombreux vestiges de …   Wikipédia en Français

  • Battle of Arginusae — Infobox Military Conflict caption= conflict=Battle of Arginusae partof=the Peloponnesian War date=406 BC place=Arginusae Islands result=Athenian victory combatant1=Sparta combatant2=Athens commander1=Callicratidas KIA commander2=8 generals… …   Wikipedia

  • Kleisthenische Reformen — Die in den Jahren zwischen 508 und 507 v. Chr. von Kleisthenes durchgeführten Reformen des politischen Systems der athenischen Polis sind als Kleisthenische Reformen (oder auch Reformen des Kleisthenes) in die Geschichte eingegangen. Die… …   Deutsch Wikipedia

  • Philippes — 41°00′47″N 24°17′11″E / 41.01306, 24.28639 …   Wikipédia en Français

  • Batalla de Arginusas — Saltar a navegación, búsqueda Batalla de Arginusas …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”